

Epistola Catholica Judae*
Caput 1: Versus 5
Omnia.Arcana fidei, et non habetis opus, recentia quasi sanctiora a novis audire magistris, id est: Perfecte scitis omnia quae scienda sunt de fide, et ideo non est opus ut audiatis illos.Quoniam Jesus.Confutatis haereticis, deinde ut revocat eos qui crediderant malignis et impiis, ostendit quanta sit magnitudo Domini quem negant, ostendens quod ipse est qui eduxit populum Israel ex Aegypto.